In nomine domini amen.
Serie presentis publici instrumenti universis et singulis, quibus nosse fuerit oportunum et quos presens negotium quomodolibet
concernit, pateat evidenter et sit notum, quod sub anno a nativitate eiusdem millesimo quingentesimo quinto, inditione octava, pontificatus sanctissimi
in Christo patris ac domini nostri domini JuliiPersonne : divina providentia pape secundi anno tertio, die vero mercurii vicesimaquarta mensis decembris et hora quasi vesperarumPériode : l’après-midiDate : 24.12.1505
in oppido WinterthurLieu d’origine :
ConstantiensisLieu : diocesis et ibidem in pretorio, in stuba posteriori eiusdem pretorii, in qua celebrari consueverunt consilia a sculteto et consulibusOrganisation : eiusdem
oppidi, in mei notarii publici testiumque infrascriptorum presentia personaliter constituti honorabilis dominus Uͦlricus GrafPersonne : , presbyter dicte ConstantiensisLieu : diocesis, rector ecclesie parochialis
sancti LaurentiiPersonne : predicti oppidi WinterthurLieu : (sed nondum in ipsius ecclesie corporalem possessionem missus), ex una et validus ac sapiens Johannes de SalPersonne : , scultetus
iamdicti oppidi, tamquam scultetus nomine suo necnon providorum ac circumspectorum virorum consulum eiusdem oppidi partibus ex altera.
Ubi tunc prefatus dominus Uͦlricus GrafPersonne : per dei
gratiam corpore et mente, prout adapparuit, sanus, non vi aut metu coactus seu dolo et fraude sinistris circumventus, sed sponte et libere ac ex certa scientia, matura etiam deliberatione desuper, ut ait, prehabita, publice et expresse fatebatur, dixit, proposuit et recognovit, se cum prememoratis dominis sculteto et consulibus dicti oppidi WinterthurLieu : Organisation : suo et omnium
ac singulorum, quorum interest, loco et nomine de omnibus et singulis infrascriptis punctis, de quibus etiam certificatus esset, ita quod non per errorem ductus, spontanee et amicabiliter, concordasse, eademque omnia et singula, prout infra specificantur et subscribuntur, solempni ac corporali iuramento iuravit et promisit presentique instrumento promittit se facere, adimplere et
observare, ipsaque rata, grata atque firma habere et eis cum effectu satisfacere eisque in nullo contravenire velle per se nec per alium in iudicio vel extra, quibusvis ingenio et colore quesitis seu querendis.
[1] Primo videlicet, quod idem dominus rector deinceps in dicto oppido WinterthurLieu : personalem faciat residentiam, nisi inducias a sculteto et
consulibusOrganisation : iamdicti oppidi pro tempore existentibus super hiis obtinere valuerit.
[2] Item quod plebanatum ecclesie sue prefate in WinterthurLieu : numquam alicui alteri conferat, plusquam ad unius anniPériode : 1 année
spacium, nisi istud fiat cum expresso consensu et voluntate sculteti et consulum supradicti oppidi WinterthurLieu : Organisation : pro tempore existentium.
[3] Item quod eundem plebanatum et ceteras prebendas sepenominati oppidi WinterthurLieu : in ecclesia sua pretacta ad ipsius collationem spectantes, totiens quotiens oportunum fuerit, conferat personis legalibus illis dumtaxat, quos scultetus
et consulesOrganisation : prementionati pro tempore existentes ad hoc duxerint eligendos, et nullis aliis.
[4] Item quod omnes capellanos ac altaristas, terminarios et presbyteros comparationibus
suis ipsosque et quascumque alias religiosas personas utriusque sexus, cuiuscumque conditionis, ordinis seu status fuerint, in prefato oppido WinterthurLieu : commorantes usufructibus, iuribus
et consuetudinibus suis hucusque ad ipsos introductis frui et gaudere permittat.
[5] Item quod ad preces dictorum
sculteti et consulumOrganisation : oppidi prefati capellanum altaris sancti
SebastianiPersonne : in dicta sua ecclesia pro tempore existentem oblationes sibi factas libere imbursare permittat.
1
[6] Item si ipsum aliquando de consensu et voluntate ipsorum sculteti et consulumOrganisation : abesse seu
in personali residentia dicte sue ecclesie non existere contingat, quod extunc iamdicti scultetus et consulesOrganisation : oppidi predicti pro tempore existentes semper tamquam et prout legittimi
procuratores, quos etiam ut sic ad hoc constituebat, plenariam debeant habere auctoritatem et potestatem, omnia et singula ad eundem rectorem nomine et occasione dicte ecclesie sue aut
prebendarum eiusdem ecclesie aut alio quovismodo spectantia ipsius loco et nomine, taliter qualiter tunc eis videbitur, expedire disponendi, ordinandi et perficiendi. Et quod
ut sic per eos gesta, disposita et ordinata rata, grata atque firma tenere debeat atque velit.
[7] Item quod fabrice dicte ecclesie sue in WinterthurLieu : eiusque iuribus et consuetudinibus
in nulla parte detrahere aut derogare velit aut presumat.
[8] Item quod singulis annisDurée répétée : 1 année sub expensis suis unum cereum paschalem ornatum, prout moris est, in ecclesiam suam predictam
dare et ad locum suum consuetum ordinare debeat atque velit.
[9] Item quod scultetum et consules ac oppidanos sepedicti oppidi ipsumque oppidum WinterthurLieu : Organisation : omnibus et singulis
suis iuribus, privilegiis, gratiis, consuetudinibus et statutis pacifice et quiete frui et gaudere permittat eisque in eisdem vel aliquo eorundem nullo modo derogare, detrahere aut contraire velit aut presumat, dolo et fraude in hiis omnibus penitus circumscriptis, adhibitis in hiis et circa ea verborum et gestuum solemnitatibus solitis et consuetis.
Super quibus omnibus et singulis premissis prefatus Johannes de SalPersonne : scultetus nomine quo supra, ut unum vel plura conficerem et confecta sibi traderem publicum instrumentum vel
publica instrumenta, me notarium publicum infrascriptum debita cum instantia requisivit. Que acta sunt anno domini, inditione, pontificatu, mense, die, hora et loco, quibus
supra, presentibus ibidem honorabilibus viris dominis Benedicto LanndenbergPersonne : et Johanne FerwerPersonne : , capellanis sepedicti oppidi, testibus ad premissa specialiter vocatis et requisitis.
Résumé